1861 page 20
5c107 19c63 18:

Et conturbatus est
et dixit: ecce ego

11‎Et dixi ad eum: noli
inicere manum tuam
super puerum et non
facias ei quidquam
quo nunc manifes -
taui quia times deum
tuum et non peper -
cisti filio tuo pri -
mogenito a me

12‎ Et confusus est
princeps mastima
et eleuans abraham
oculos suos uidit et
ecce aries unus te -
nebatur cornibus suis

Et abiit abraham et
accepit arietem et
obtulit eum pro isac
filio suo et uocauit
13 abraham nomen lo -
ci illius dominus uidit ut
dicatur in monte
b dominus uisus est: hic
est mons sion.

14Et uocauit abraham
nomine suo secun -
do de caelo quia f -
uimus ut loquamur
illi nomine domini. 15Et
dixit per me ipsum
iuraui dicit dominus pro -
pter quod fecisti
sermonem istum
et non pepercisti
filio tuo unigenito
propter me quem
dilexisti quoniam
benedicens bene -
dicam te et multi -
plicans multiplica -
bo semen tuum stel -
las caeli et sicut
harena quae est cir -
ca litora maris. Et
hereditauit semen
tuum ciuitates

19c64 5c108

aduersariorum eius.
16Et benedicentur in
semine tuo omnes
gentes terrae prop -
ter quod obaudisti
uoci meae et ego
manifestaui omnibus
quoniam fidelis es
mihi in omnibus quae
dixi tibi ambulare
in pace.

17‎Et abiit abraham ad
pueros suos et exur -
gentes abierunt
in bersabe et habi -
tabit abraham se -
cus puteum iuratio -
nis. 18Et faciebat diem
festum ter per sin
gulos annos. Nam
et istos septem di -
es in laetitia facie -
bat et uocauit eum
in diem festum domini
b secundum septem
dies quibus abiit et re -
uersus est.

19Et erat decretum
et scriptum in ta -
bulis caeli super
istrahel et super
semen eius ut faci -
ant diem festum
septem diebus in lae -
titia gaudentes.

19:1Et in anno septima -
narum primi secun -
do et quadragesi -
mo iubeleo conuer -
tit abraham et inabi -
tauit contra faciem
chebron haec est
cariatharbeẹ duo
septimanarum
annorum. 2Et in an -
no septimanarum
huius tertii iube -
lei huius conpleti